- ECBATANA
- I.ECBATANAplur. num. metropolis Mediae, vel ut quidam existimant, regia quaedam magna a Deioce rege Medorum. Strab. l. 11. Ceterum Echatana Polyb. l. 10. videntur πλούτῳ καὶ τῇ τῆς καταςκευῆς πολυτελείᾳ μέγα τι παρα τὰς ἄλλας διενηνο χέναι πόλεις, urbes omnes alias opibus et operum magnificentiâ longo superasse intervallo, Diod. l. 17. ambitum constare dicit stadiis 150. et in ea haberi ςθησαυροὺς πολλῶν χρηματών. Ecbatanis sc. fuit ςθησαυροφυλάκιον, ut auhor est Isid. Characen. Sed sepulchra regum, et templum Anaitidis eandem urbem non parum nobilitarunt. Muri eius describuntur Iudith. c. 1. v. 2. Tamen si Polybio credimus, urbs ipsa erat ἀ είχιςος, sine moenibus. Sed arcem habuit manufactam ςθαυμασίως πρὸς ὀχυρότητα καταςκευαϚμένην, Herod. teste, ad firmitatem ad miraculum usque munitam. Illam sc. ambibant muri 7. sic constituti, ut extimus esset humillimus, et supra illum secundus, et supra secundum tertius totis pinnis promineret, atque ita gradatim reliqui usque ad septimum: Adiuvante ipso loci situ, ut qui collis esset sensim assurgens: Horum murorum amplissimus, teste Herod. aequabat Athenarum ambitum, quem Thucyd. definit 178. Dio Chrys. stadiis 200. Aristides diei itinere; Dion. Halic. cum Roma confert amplitudine, et Plutarch. cum Syracusis, quarum moenia stadiis 180. patuisse testatur Strab. Pinnae murorum, quas descripsimus gradatim prominentes, coloribus distinguebantur. In extimo sc. pinnarum color erat albus, in secundo niger, in tertio purpureus, in quarto caesius, in quinto sandaracinus, qui rubor est intensissimus: Sandaracha enim illa maxime probatur, quae est κατακορὴς πυῤῥὰ καὶ κινναβαρίζουϚα τὴν χρόαν, rubra ad satietatem, et colore Cinnabaris. Dioscorid. l. 5. Sextus denique argento, et septimus auro fulgebant. Ab hac colorum varietate putat Bochart. Echatana dicta, quia Arabibus hodiequeve aghatha id ipsum significat. Huc facit, quod Echatana dicebantur ipsa moenia tot coloribus interstincta. Herod. ubi de conditore Deioce, Ο῾ικοδομέει τείχεα μεγάλα τε καὶ κρατερα ταῦτα τα νῦν Ιἐκβάτανα κεκληται. Quid quod Steph. ex Herod. pro Ecbatanis legit Agbatana, voce quae mere est Arabica, quomodo et multi vett. Idem Steph. Δημήτριος δὲ φησὶν Α᾿γβατανα διττὰ, τὰ μεν τῆς Μηδείας, τα δὲ τῆς Μυρίας. Scalig. compositam vocem esse asserit ex ignoto ac vel ag et Chaldaico bithan, quod palatium exponit, cum interius sonet potius, ut plerique reddunt Ester. c. 1. v. 5. Alii Ecbatana volunt a Chaldaeis dici achmatha, pro quo Hieronymus habet Ecbatanis Esdr. c. 6. v. 2. Et Graeci Ε᾿κβατάνοις l. 3. Esdrae. Taceo Fungeri somnium in Etymologico trilingui, Ecbatana deduci ab coxit et domo et gratioso. Ecbatanorum regiae conditor fertur esse Daniel Propheta. Ioseph. Antiqq. l. 10. c. 12. Ω᾿κοδόμηϚεν εν Ε᾿κβατάνοις τοῖς Μηδικοῖς βάριν, εὐτρεπέςατόν τι καταςκεὐασμα, καὶ ςθαυμασίως πεποιημένον, ἡ μέχρι δεῦρο μέν ἐςι καὶ σώζεται. Tamen aedificii splendor et amplitudo videtur superasse oper privati hominis. Nec virum sanctum credibile est, in tam insanae molis structuram pecunias suas temere profudisse. Addo Danielem Susis, non Ecbatanis fuisse sepultum, ut ex Benjamine constat. Interim hanc de Daniele famam non esse plane futilem suadet, quod ad suam usque aetatem in more fuisse scribit Josephus, regiae illius custodia Judaeo sacerdoticoncrederetur: Ταύτην πεπιςευομένος λ'ουδαῖος ἐςὶν ἱερεὺς, καὶ τοῦτο γίνεται μέχρι τῆς σήμερον ἡμέρας. Itaque Darium Medum, cui idem opus alii tribuunt, in operis oeconomia, et architectura crediderim Danielis operâ et consilio usum. Quo munere cum vir magnus egregie functus esset, Regem in gratitudinis monimentum hc sanxisse, ut Iudaeorum fidei regia deinceps committeretur. Alii Ecbatana recentiora faciunt. Nam iuxta Plin. l. 6. c. 14. Ecbatana caput Mediae, Seleucus Rex condidit, Vicissim alii vetustiora. Sic in libro Iudith Arphaxad Medorum Rex Nabuchodonozori aequalis Ecbatana condidisse narratur. In Chromco Eusebii Δηϊόκης ὁ Μήδων βατιλεὺς ἔκτισεν Ε᾿κβάτανα την μεγάλην καὶ περιβόητον, quod habetur ex Herod. Quin si Diod. credimus, qui Ctesiam se sequi profitetur, Ecbatana iam extabant aevo semiramidis, quam Oronte monte perfosso, stadiis 12. ab urbe dissito, aquas ex magno lacu eo derivasse tradit. Superest de situ dicamus. Plin. l. 6. c. 26. Ecbatana opp. transiatum fuisse ait a Dario Rege ad montes. Alii tamen in planis locant. Ammian. sub Iasonio monte in terris Syromedorum. Polyb. Υ῾υὸ τὴν παρωρείαν την παρὰ τὸν Ο῎ρον. sub montana regione quae est ad Orum. Pro Oro Orontem ibi habet Ptol. Et Diod. ex Ctesia, postquam descripsit Ε᾿κβάτανα πόλιν εν πεδίῳ κειμένην, subiungit aliquanto post: Τῶν γὰρ Ε᾿κβατάνων δώδεκα ςαδίους ἀπέχον ἔςιν ὄρος ὃκαλεῖται μὲν Ο᾿ρόντης. Haec sunt apud Strab. τὰ ὑπερκείμενα τῶ Ε᾿κβατάνων ὄρη. Itaque Ecbatana erant in plano fere ad radices montium, non in ipsis montibus. Nic. Lloydius. In hac urbe Cambyses letaliter vulneratus, Parmenio, iussu Alexandri, occisus, Hephaestio mortuus est, et magnifice sepultus. Vide Strab. l. 11. Plin. l. 5. c. 19. Curt. l. 4. c. 5. l. 7. c. 10. Hodie Ecbatana quibusdam est Espahan, regia Persarum. Aliis Casbin, urbs ampla in prov. Ayrach, et antea Persiae regia, post captum a Turcis Taurisium, a quo distat 250. mill. in Austr. 320. a Susis, 450. a Seleucia M. in Caec. Sed multum deficit a paucis annis. Baudr.II.ECBATANAurbs Phoeniciae in Carmelo. Morerius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.